5 Confringentur enim rami inconsummati ;et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum,et ad nihilum apti.
6 Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.
7 Justus autem si morte præoccupatus fuerit,in refrigerio erit ;
8 senectus enim venerabilis est non diuturna,neque annorum numero computata :cani autem sunt sensus hominis,
9 et ætas senectutis vita immaculata.
10 Placens Deo factus est dilectus,et vivens inter peccatores translatus est.
11 Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,aut ne fictio deciperet animam illius.