10 et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam,cujus cum præterierit non est vestigium invenire,neque semitam carinæ illius in fluctibus ;
11 aut tamquam avis quæ transvolat in aëre,cujus nullum invenitur argumentum itineris,sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum,et scindens per vim itineris aërem :commotis alis transvolavit,et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;
12 aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum,divisus aër continuo in se reclusus est,ut ignoretur transitus illius :
13 sic et nos nati continuo desivimus esse ;et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere,in malignitate autem nostra consumpti sumus.
14 Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :
15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur,et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur,et tamquam fumus qui a vento diffusus est,et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
16 Justi autem in perpetuum vivent,et apud Dominum est merces eorum,et cogitatio illorum apud Altissimum.