13 sic et nos nati continuo desivimus esse ;et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere,in malignitate autem nostra consumpti sumus.
14 Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :
15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur,et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur,et tamquam fumus qui a vento diffusus est,et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
16 Justi autem in perpetuum vivent,et apud Dominum est merces eorum,et cogitatio illorum apud Altissimum.
17 Ideo accipient regnum decoris,et diadema speciei de manu Domini :quoniam dextera sua teget eos,et brachio sancto suo defendet illos.
18 Accipiet armaturam zelus illius,et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
19 Induet pro thorace justitiam,et accipiet pro galea judicium certum ;