4 Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam,et finem illorum sine honore ;
5 ecce quomodo computati sunt inter filios Dei,et inter sanctos sors illorum est.
6 Ergo erravimus a via veritatis,et justitiæ lumen non luxit nobis,et sol intelligentiæ non est ortus nobis.
7 Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis,et ambulavimus vias difficiles :viam autem Domini ignoravimus.
8 Quid nobis profuit superbia ?aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?
9 Transierunt omnia illa tamquam umbra,et tamquam nuntius percurrens,
10 et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam,cujus cum præterierit non est vestigium invenire,neque semitam carinæ illius in fluctibus ;