1 Melior est sapientia quam vires,et vir prudens quam fortis.
2 Audite ergo, reges, et intelligite ;discite, judices finium terræ.
3 Præbete aures, vos qui continetis multitudines,et placetis vobis in turbis nationum.
4 Quoniam data est a Domino potestas vobis,et virtus ab Altissimo :qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.
5 Quoniam cum essetis ministri regni illius,non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ,neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
6 Horrende et cito apparebit vobis,quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet.
7 Exiguo enim conceditur misericordia ;potentes autem potenter tormenta patientur.