17 Quoniam dignos se ipsa circuit quærens,et in viis ostendit se hilariter,et in omni providentia occurrit illis.
18 Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
19 Cura ergo disciplinæ dilectio est,et dilectio custodia legum illius est ;custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;
20 incorruptio autem facit esse proximum Deo.
21 Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.
22 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :
23 diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.