19 Cura ergo disciplinæ dilectio est,et dilectio custodia legum illius est ;custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;
20 incorruptio autem facit esse proximum Deo.
21 Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.
22 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :
23 diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.
24 Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam,et non abscondam a vobis sacramenta Dei :sed ab initio nativitatis investigabo,et ponam in lucem scientiam illius,et non præteribo veritatem.
25 Neque cum invidia tabescente iter habebo,quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.