7 Exiguo enim conceditur misericordia ;potentes autem potenter tormenta patientur.
8 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus,nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam,quoniam pusillum et magnum ipse fecit,et æqualiter cura est illi de omnibus.
9 Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei :ut discatis sapientiam, et non excidatis.
11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ;et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
12 Concupiscite ergo sermones meos ;diligite illos, et habebitis disciplinam.
13 Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia :et facile videtur ab his qui diligunt eam,et invenitur ab his qui quærunt illam.