12 et lætatus sum in omnibus,quoniam antecedebat me ista sapientia,et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
13 Quam sine fictione didici,et sine invidia communico,et honestatem illius non abscondo.
14 Infinitus enim thesaurus est hominibus ;quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei,propter disciplinæ dona commendati.
15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,et præsumere digna horum quæ mihi dantur :quoniam ipse sapientiæ dux est,et sapientium emendator.
16 In manu enim illius et nos et sermones nostri,et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram,ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
18 initium, et consummationem, et medietatem temporum,vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,