17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram,ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
18 initium, et consummationem, et medietatem temporum,vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
19 anni cursus, et stellarum dispositiones,
20 naturas animalium, et iras bestiarum,vim ventorum, et cogitationes hominum,differentias virgultorum, et virtutes radicum.
21 Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici :omnium enim artifex docuit me sapientia.
22 Est enim in illa spiritus intelligentiæ,sanctus, unicus, multiplex, subtilis,disertus, mobilis, incoinquinatus, certus,suavis, amans bonum, acutus,quem nihil vetat, benefaciens,
23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus,omnem habens virtutem, omnia prospiciens,et qui capiat omnes spiritus,intelligibilis, mundus, subtilis.