24 Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia :attingit autem ubique propter suam munditiam.
25 Vapor est enim virtutis Dei,et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera,et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :
26 candor est enim lucis æternæ,et speculum sine macula Dei majestatis,et imago bonitatis illius.
27 Et cum sit una, omnia potest ;et in se permanens omnia innovat :et per nationes in animas sanctas se transfert ;amicos Dei et prophetas constituit.
28 Neminem enim diligit Deus,nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
29 Est enim hæc speciosior sole,et super omnem dispositionem stellarum :luci comparata, invenitur prior.
30 Illi enim succedit nox ;sapientiam autem non vincit malitia.