3 Et ego natus accepi communem aërem,et in similiter factam decidi terram,et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
4 In involumentis nutritus sum, et curis magnis :
5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
6 Unus ergo introitus est omnibus ad vitam,et similis exitus.
7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ;et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :
8 et præposui illam regnis et sedibus,et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
9 Nec comparavi illi lapidem pretiosum,quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.