9 Nec comparavi illi lapidem pretiosum,quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
10 Super salutem et speciem dilexi illam,et proposui pro luce habere illam,quoniam inextinguibile est lumen illius.
11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,et innumerabilis honestas per manus illius ;
12 et lætatus sum in omnibus,quoniam antecedebat me ista sapientia,et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
13 Quam sine fictione didici,et sine invidia communico,et honestatem illius non abscondo.
14 Infinitus enim thesaurus est hominibus ;quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei,propter disciplinæ dona commendati.
15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,et præsumere digna horum quæ mihi dantur :quoniam ipse sapientiæ dux est,et sapientium emendator.