1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,et disponit omnia suaviter.
2 Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea,et quæsivi sponsam mihi eam assumere,et amator factus sum formæ illius.
3 Generositatem illius glorificat,contubernium habens Dei ;sed et omnium Dominus dilexit illam.
4 Doctrix enim est disciplinæ Dei,et electrix operum illius.
5 Et si divitiæ appetuntur in vita,quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ?
6 Si autem sensus operatur,quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?