6 Si autem sensus operatur,quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?
7 Et si justitiam quis diligit,labores hujus magnas habent virtutes :sobrietatem enim et prudentiam docet,et justitiam, et virtutem,quibus utilius nihil est in vita hominibus.
8 Et si multitudinem scientiæ desiderat quis,scit præterita, et de futuris æstimat ;scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ;signa et monstra scit antequam fiant,et eventus temporum et sæculorum.
9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,sciens quoniam mecum communicabit de bonis,et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas,et honorem apud seniores juvenis ;
11 et acutus inveniar in judicio,et in conspectu potentium admirabilis ero,et facies principum mirabuntur me :
12 tacentem me sustinebunt,et loquentem me respicient,et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.