9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,sciens quoniam mecum communicabit de bonis,et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas,et honorem apud seniores juvenis ;
11 et acutus inveniar in judicio,et in conspectu potentium admirabilis ero,et facies principum mirabuntur me :
12 tacentem me sustinebunt,et loquentem me respicient,et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
13 Præterea habebo per hanc immortalitatem,et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.
14 Disponam populos,et nationes mihi erunt subditæ :
15 timebunt me audientes reges horrendi.In multitudine videbor bonus,et in bello fortis.