6 Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum,si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
7 Tu elegisti me regem populo tuo,et judicem filiorum tuorum et filiarum :
8 et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo,et in civitate habitationis tuæ altare :similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio.
9 Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua,quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres,et sciebat quid esset placitum oculis tuis,et quid directum in præceptis tuis.
10 Mitte illam de cælis sanctis tuis,et a sede magnitudinis tuæ,ut mecum sit et mecum laboret,ut sciam quid acceptum sit apud te :
11 scit enim illa omnia, et intelligit,et deducet me in operibus meis sobrie,et custodiet me in sua potentia.
12 Et erunt accepta opera mea,et disponam populum tuum juste,et ero dignus sedium patris mei.