12 Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es ? iste jam septuagesimus annus est.
13 Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
14 Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum :Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,
15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas,quia ego iratus sum parum,ipsi vero adjuverunt in malum.
16 Propterea hæc dicit Dominus :Revertar ad Jerusalem in misericordiis,et domus mea ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum,et perpendiculum extendetur super Jerusalem.
17 Adhuc clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum :Adhuc affluent civitates meæ bonis,et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.
18 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua.