Zachariæ 10 VULG

1  Petite a Domino pluviam in tempore serotino,et Dominus faciet nives :et pluviam imbris dabit eis,singulis herbam in agro.

2  Quia simulacra locuta sunt inutile,et divini viderunt mendacium :et somniatores locuti sunt frustra,vane consolabantur :idcirco abducti sunt quasi grex :affligentur, quia non est eis pastor.

3  Super pastores iratus est furor meus,et super hircos visitabo :quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda,et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello.

4  Ex ipso angulus, ex ipso paxillus,ex ipso arcus prælii,ex ipso egredietur omnis exactor simul.

5  Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio,et bellabunt, quia Dominus cum eis :et confundentur ascensores equorum.

6  Et confortabo domum Juda,et domum Joseph salvabo :et convertam eos, quia miserebor eorum :et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos :ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.

7  Et erunt quasi fortes Ephraim,et lætabitur cor eorum quasi a vino :et filii eorum videbunt, et lætabuntur,et exsultabit cor eorum in Domino.

8  Sibilabo eis, et congregabo illos,quia redemi eos :et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.

9  Et seminabo eos in populis,et de longe recordabuntur mei :et vivent cum filiis suis, et revertentur.

10  Et reducam eos de terra Ægypti,et de Assyriis congregabo eos,et ad terram Galaad et Libani adducam eos,et non invenietur eis locus :

11  et transibit in maris freto,et percutiet in mari fluctus,et confundentur omnia profunda fluminis :et humiliabitur superbia Assur,et sceptrum Ægypti recedet.

12  Confortabo eos in Domino,et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.

Chapters

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14