9 Et dixi : Quid sunt isti, domine mi ? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sint hæc.
10 Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.
11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.
12 Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es ? iste jam septuagesimus annus est.
13 Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
14 Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum :Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,
15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas,quia ego iratus sum parum,ipsi vero adjuverunt in malum.