4 Ex ipso angulus, ex ipso paxillus,ex ipso arcus prælii,ex ipso egredietur omnis exactor simul.
5 Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio,et bellabunt, quia Dominus cum eis :et confundentur ascensores equorum.
6 Et confortabo domum Juda,et domum Joseph salvabo :et convertam eos, quia miserebor eorum :et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos :ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
7 Et erunt quasi fortes Ephraim,et lætabitur cor eorum quasi a vino :et filii eorum videbunt, et lætabuntur,et exsultabit cor eorum in Domino.
8 Sibilabo eis, et congregabo illos,quia redemi eos :et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
9 Et seminabo eos in populis,et de longe recordabuntur mei :et vivent cum filiis suis, et revertentur.
10 Et reducam eos de terra Ægypti,et de Assyriis congregabo eos,et ad terram Galaad et Libani adducam eos,et non invenietur eis locus :