2 Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.
3 Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus :
4 et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
6 O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus,quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.
7 O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :
8 quia hæc dicit Dominus exercituum :Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos :qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :