4 et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
6 O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus,quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.
7 O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :
8 quia hæc dicit Dominus exercituum :Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos :qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :
9 quia ecce ego levo manum meam super eos,et erunt prædæ his qui serviebant sibi :et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
10 Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio,et habitabo in medio tui, ait Dominus.