5 Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus : et angelus Domini stabat.
6 Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens :
7 Hæc dicit Dominus exercituum :Si in viis meis ambulaveris,et custodiam meam custodieris,tu quoque judicabis domum meam,et custodies atria mea,et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
8 Audi, Jesu sacerdos magne,tu et amici tui, qui habitant coram te,quia viri portendentes sunt :ecce enim ego adducam servum meum Orientem.
9 Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu :super lapidem unum septem oculi sunt :ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum,et auferam iniquitatem terræ illius in die una.
10 In die illa, dicit Dominus exercituum,vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.