1 Osculetur me osculo oris sui ;quia meliora sunt ubera tua vino,
2 fragrantia unguentis optimis.Oleum effusum nomen tuum ;ideo adolescentulæ dilexerunt te.
3 Trahe me, post te curremusin odorem unguentorum tuorum.Introduxit me rex in cellaria sua ;exsultabimus et lætabimur in te,memores uberum tuorum super vinum.Recti diligunt te.
4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5 Nolite me considerare quod fusca sim,quia decoloravit me sol.Filii matris meæ pugnaverunt contra me ;posuerunt me custodem in vineis :vineam meam non custodivi.
6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,ubi cubes in meridie,ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.