Canticum Canticorum 2 VULG

1  Ego flos campi,et lilium convallium.

2   Sicut lilium inter spinas,sic amica mea inter filias.

3   Sicut malus inter ligna silvarum,sic dilectus meus inter filios.Sub umbra illius quem desideraveram sedi,et fructus ejus dulcis gutturi meo.

4  Introduxit me in cellam vinariam ;ordinavit in me caritatem.

5  Fulcite me floribus,stipate me malis,quia amore langueo.

6  Læva ejus sub capite meo,et dextera illius amplexabitur me.

7   Adjuro vos, filiæ Jerusalem,per capreas cervosque camporum,ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,quoadusque ipsa velit.

8   Vox dilecti mei ; ecce iste venit,saliens in montibus, transiliens colles.

9  Similis est dilectus meus capreæ,hinnuloque cervorum.En ipse stat post parietem nostrum,respiciens per fenestras,prospiciens per cancellos.

10  En dilectus meus loquitur mihi.Surge, propera, amica mea,columba mea, formosa mea, et veni :

11  jam enim hiems transiit ;imber abiit, et recessit.

12  Flores apparuerunt in terra nostra ;tempus putationis advenit :vox turturis audita est in terra nostra ;

13  ficus protulit grossos suos ;vineæ florentes dederunt odorem suum.Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :

14  columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ,ostende mihi faciem tuam,sonet vox tua in auribus meis :vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

15   Capite nobis vulpes parvulasquæ demoliuntur vineas :nam vinea nostra floruit.

16  Dilectus meus mihi, et ego illi,qui pascitur inter lilia,

17  donec aspiret dies, et inclinentur umbræ.Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ,hinnuloque cervorum super montes Bether.

Chapters

1 2 3 4 5 6 7 8