1 Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,qui pascitur inter lilia.
3 Pulchra es, amica mea ;suavis, et decora sicut Jerusalem ;terribilis ut castrorum acies ordinata.
4 Averte oculos tuos a me,quia ipsi me avolare fecerunt.Capilli tui sicut grex caprarumquæ apparuerunt de Galaad.
5 Dentes tui sicut grex oviumquæ ascenderunt de lavacro :omnes gemellis fœtibus,et sterilis non est in eis.
6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,absque occultis tuis.
7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,et adolescentularum non est numerus.
8 Una est columba mea, perfecta mea,una est matris suæ, electa genetrici suæ.Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ;reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,pulchra ut luna, electa ut sol,terribilis ut castrorum acies ordinata ?
10 Descendi in hortum nucum,ut viderem poma convallium,et inspicerem si floruisset vinea,et germinassent mala punica.
11 Nescivi : anima mea conturbavit me,propter quadrigas Aminadab.
12 Revertere, revertere, Sulamitis !revertere, revertere ut intueamur te.