3 Trahe me, post te curremusin odorem unguentorum tuorum.Introduxit me rex in cellaria sua ;exsultabimus et lætabimur in te,memores uberum tuorum super vinum.Recti diligunt te.
4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5 Nolite me considerare quod fusca sim,quia decoloravit me sol.Filii matris meæ pugnaverunt contra me ;posuerunt me custodem in vineis :vineam meam non custodivi.
6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,ubi cubes in meridie,ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7 Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,egredere, et abi post vestigia gregum,et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
8 Equitatui meo in curribus Pharaonisassimilavi te, amica mea.
9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ;collum tuum sicut monilia.