5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli,capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.
6 Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ,vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.
7 Tota pulchra es, amica mea,et macula non est in te.
8 Veni de Libano, sponsa mea :veni de Libano, veni, coronaberis :de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon,de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ;vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum,et in uno crine colli tui.
10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa !pulchriora sunt ubera tua vino,et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
11 Favus distillans labia tua, sponsa ;mel et lac sub lingua tua :et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.