6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo,at ille declinaverat, atque transierat.Anima mea liquefacta est, ut locutus est ;quæsivi, et non inveni illum ;vocavi, et non respondit mihi.
7 Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem ;percusserunt me, et vulneraverunt me.Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem,si inveneritis dilectum meum,ut nuntietis ei quia amore langueo.
9 Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum ?qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos ?
10 Dilectus meus candidus et rubicundus ;electus ex millibus.
11 Caput ejus aurum optimum ;comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.
12 Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum,quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.