9 Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum ?qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos ?
10 Dilectus meus candidus et rubicundus ;electus ex millibus.
11 Caput ejus aurum optimum ;comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.
12 Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum,quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.
13 Genæ illius sicut areolæ aromatum,consitæ a pigmentariis.Labia ejus lilia,distillantia myrrham primam.
14 Manus illius tornatiles, aureæ,plenæ hyacinthis.Venter ejus eburneus,distinctus sapphiris.
15 Crura illius columnæ marmoreæquæ fundatæ sunt super bases aureas.Species ejus ut Libani,electus ut cedri.