1 Quis mihi det te fratrem meum,sugentem ubera matris meæ,ut inveniam te foris, et deosculer te,et jam me nemo despiciat ?
2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ :ibi me docebis,et dabo tibi poculum ex vino condito,et mustum malorum granatorum meorum.
3 Læva ejus sub capite meo,et dextera illius amplexabitur me.
4 Adjuro vos, filiæ Jerusalem,ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,donec ipsa velit.
5 Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens,innixa super dilectum suum ?Sub arbore malo suscitavi te ;ibi corrupta est mater tua,ibi violata est genitrix tua.
6 Pone me ut signaculum super cor tuum,ut signaculum super brachium tuum,quia fortis est ut mors dilectio,dura sicut infernus æmulatio :lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
7 Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem,nec flumina obruent illam.Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione,quasi nihil despiciet eam.