7 Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem,nec flumina obruent illam.Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione,quasi nihil despiciet eam.
8 Soror nostra parva,et ubera non habet ;quid faciemus sorori nostræin die quando alloquenda est ?
9 Si murus est,ædificemus super eum propugnacula argentea ;si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
10 Ego murus, et ubera mea sicut turris,ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
11 Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos :tradidit eam custodibus ;vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
12 Vinea mea coram me est.Mille tui pacifici,et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
13 Quæ habitas in hortis, amici auscultant ;fac me audire vocem tuam.