10 Nihil sub sole novum,nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est :jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
11 Non est priorum memoria ;sed nec eorum quidem quæ postea futura sunterit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
12 Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;
13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienterde omnibus quæ fiunt sub sole.Hanc occupationem pessimamdedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole,et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
15 Perversi difficile corriguntur,et stultorum infinitus est numerus.
16 Locutus sum in corde meo, dicens :Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientiaqui fuerunt ante me in Jerusalem ;et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.