1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas,quia post tempora multa invenies illum.
2 Da partem septem necnon et octo,quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
3 Si repletæ fuerint nubes,imbrem super terram effundent.Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem,in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
4 Qui observat ventum non seminat ;et qui considerat nubes numquam metet.
5 Quomodo ignoras quæ sit via spiritus,et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis,sic nescis opera Dei,qui fabricator est omnium.
6 Mane semina semen tuum,et vespere ne cesset manus tua :quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ;et si utrumque simul, melius erit.
7 Dulce lumen,et delectabile est oculis videre solem.
8 Si annis multis vixerit homo,et in his omnibus lætatus fuerit,meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum,qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.
9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua,et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ :et ambula in viis cordis tui,et in intuitu oculorum tuorum,et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
10 Aufer iram a corde tuo,et amove malitiam a carne tua :adolescentia enim et voluptas vana sunt.