Ecclesiastes 12 VULG

1  Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ,antequam veniat tempus afflictionis,et appropinquent anni de quibus dicas :Non mihi placent ;

2  antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ,et revertantur nubes post pluviam ;

3  quando commovebuntur custodes domus,et nutabunt viri fortissimi,et otiosæ erunt molentes in minuto numero,et tenebrescent videntes per foramina ;

4  et claudent ostia in platea,in humilitate vocis molentis,et consurgent ad vocem volucris,et obsurdescent omnes filiæ carminis :

5  excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via.Florebit amygdalus, impinguabitur locusta,et dissipabitur capparis,quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ,et circuibunt in platea plangentes.

6  Antequam rumpatur funiculus argenteus,et recurrat vitta aurea,et conteratur hydria super fontem,et confringatur rota super cisternam,

7  et revertatur pulvis in terram suam unde erat,et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.

8  Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes,et omnia vanitas.

9  Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes,docuit populum, et enarravit quæ fecerat ;et investigans composuit parabolas multas.

10  Quæsivit verba utilia,et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.

11  Verba sapientium sicut stimuli,et quasi clavi in altum defixi,quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.

12  His amplius, fili mi, ne requiras.Faciendi plures libros nullus est finis ;frequensque meditatio, carnis afflictio est.

13  Finem loquendi pariter omnes audiamus.Deum time, et mandata ejus observa :hoc est enim omnis homo,

14  et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judiciumpro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.

Chapters

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12