15 Perversi difficile corriguntur,et stultorum infinitus est numerus.
16 Locutus sum in corde meo, dicens :Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientiaqui fuerunt ante me in Jerusalem ;et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam,erroresque et stultitiam ;et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :
18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ;et qui addit scientiam, addit et laborem.