5 Oritur sol et occidit,et ad locum suum revertitur ;ibique renascens,
6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem.Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,et in circulos suos revertitur.
7 Omnia flumina intrant in mare,et mare non redundat ;ad locum unde exeunt fluminarevertuntur ut iterum fluant.
8 Cunctæ res difficiles ;non potest eas homo explicare sermone.Non saturatur oculus visu,nec auris auditu impletur.
9 Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est.Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.
10 Nihil sub sole novum,nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est :jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
11 Non est priorum memoria ;sed nec eorum quidem quæ postea futura sunterit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.