11 Verba sapientium sicut stimuli,et quasi clavi in altum defixi,quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
12 His amplius, fili mi, ne requiras.Faciendi plures libros nullus est finis ;frequensque meditatio, carnis afflictio est.
13 Finem loquendi pariter omnes audiamus.Deum time, et mandata ejus observa :hoc est enim omnis homo,
14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judiciumpro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.