6 Antequam rumpatur funiculus argenteus,et recurrat vitta aurea,et conteratur hydria super fontem,et confringatur rota super cisternam,
7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat,et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
8 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes,et omnia vanitas.
9 Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes,docuit populum, et enarravit quæ fecerat ;et investigans composuit parabolas multas.
10 Quæsivit verba utilia,et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
11 Verba sapientium sicut stimuli,et quasi clavi in altum defixi,quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
12 His amplius, fili mi, ne requiras.Faciendi plures libros nullus est finis ;frequensque meditatio, carnis afflictio est.