19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit,et dominabitur in laboribus meis,quibus desudavi et sollicitus fui :et est quidquam tam vanum ?
20 Unde cessavi,renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
21 Nam cum alius laboret in sapientia,et doctrina, et sollicitudine,homini otioso quæsita dimittit ;et hoc ergo vanitas et magnum malum.
22 Quid enim proderit homini de universo labore suo,et afflictione spiritus,qua sub sole cruciatus est ?
23 Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt,nec per noctem mente requiescit.Et hoc nonne vanitas est ?
24 Nonne melius est comedere et bibere,et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis ?et hoc de manu Dei est.
25 Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego ?