12 Et cognovi quod non esset melius nisi lætari,et facere bene in vita sua ;
13 omnis enim homo qui comedit et bibit,et videt bonum de labore suo,hoc donum Dei est.
14 Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ;non possumus eis quidquam addere, nec auferre,quæ fecit Deus ut timeatur.
15 Quod factum est, ipsum permanet ;quæ futura sunt jam fuerunt,et Deus instaurat quod abiit.
16 Vidi sub sole in loco judicii impietatem,et in loco justitiæ iniquitatem :
17 et dixi in corde meo :Justum et impium judicabit Deus,et tempus omnis rei tunc erit.
18 Dixi in corde meo de filiis hominum,ut probaret eos Deus,et ostenderet similes esse bestiis.