19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum,et æqua utriusque conditio.Sicut moritur homo,sic et illa moriuntur.Similiter spirant omnia,et nihil habet homo jumento amplius :cuncta subjacent vanitati,
20 et omnia pergunt ad unum locum.De terra facta sunt,et in terram pariter revertuntur.
21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum,et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?
22 Et deprehendi nihil esse meliusquam lætari hominem in opere suo,et hanc esse partem illius.Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?