10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;unus quomodo calefiet ?
12 Et si quispiam prævaluerit contra unum,duo resistunt ei ;funiculus triplex difficile rumpitur.
13 Melior est puer pauper et sapiens,rege sene et stulto,qui nescit prævidere in posterum.
14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ;et alius, natus in regno, inopia consumatur.
15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub solecum adolescente secundo, qui consurget pro eo.
16 Infinitus numerus est populiomnium qui fuerunt ante eum,et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ;sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.