2 et laudavi magis mortuos quam viventes ;
3 et feliciorem utroque judicaviqui necdum natus est,nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum,et industrias animadverti patere invidiæ proximi ;et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
5 Stultus complicat manus suas,et comedit carnes suas, dicens :
6 Melior est pugillus cum requie,quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
8 Unus est, et secundum non habet,non filium, non fratrem,et tamen laborare non cessat,nec satiantur oculi ejus divitiis ;nec recogitat, dicens :Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ?In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.