9 Melius est ergo duos esse simul quam unum ;habent enim emolumentum societatis suæ.
10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;unus quomodo calefiet ?
12 Et si quispiam prævaluerit contra unum,duo resistunt ei ;funiculus triplex difficile rumpitur.
13 Melior est puer pauper et sapiens,rege sene et stulto,qui nescit prævidere in posterum.
14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ;et alius, natus in regno, inopia consumatur.
15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub solecum adolescente secundo, qui consurget pro eo.