1 Ne temere quid loquaris,neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo.Deus enim in cælo, et tu super terram ;idcirco sint pauci sermones tui.
2 Multas curas sequuntur somnia,et in multis sermonibus invenietur stultitia.
3 Si quid vovisti Deo,ne moreris reddere :displicet enim ei infidelis et stulta promissio,sed quodcumque voveris redde :
4 multoque melius est non vovere,quam post votum promissa non reddere.
5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam,neque dicas coram angelo :Non est providentia :ne forte iratus Deus contra sermones tuosdissipet cuncta opera manuum tuarum.
6 Ubi multa sunt somnia,plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ;tu vero Deum time.
7 Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,et subverti justitiam in provincia,non mireris super hoc negotio :quia excelso excelsior est alius,et super hos quoque eminentiores sunt alii ;