10 Ubi multæ sunt opes,multi et qui comedunt eas.Et quid prodest possessori,nisi quod cernit divitias oculis suis ?
11 Dulcis est somnus operanti,sive parum sive multum comedat ;saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
12 Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole :divitiæ conservatæ in malum domini sui.
13 Pereunt enim in afflictione pessima :generavit filium qui in summa egestate erit.
14 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur,et nihil auferet secum de labore suo.
15 Miserabilis prorsus infirmitas :quomodo venit, sic revertetur.Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?
16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris,et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.