16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris,et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.
17 Hoc itaque visum est mihi bonum,ut comedat quis et bibat,et fruatur lætitia ex labore suoquo laboravit ipse sub sole,numero dierum vitæ suæquos dedit ei Deus ;et hæc est pars illius.
18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam,potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis,et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo :hoc est donum Dei.
19 Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ,eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.