5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam,neque dicas coram angelo :Non est providentia :ne forte iratus Deus contra sermones tuosdissipet cuncta opera manuum tuarum.
6 Ubi multa sunt somnia,plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ;tu vero Deum time.
7 Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,et subverti justitiam in provincia,non mireris super hoc negotio :quia excelso excelsior est alius,et super hos quoque eminentiores sunt alii ;
8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
9 Avarus non implebitur pecunia,et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ;et hoc ergo vanitas.
10 Ubi multæ sunt opes,multi et qui comedunt eas.Et quid prodest possessori,nisi quod cernit divitias oculis suis ?
11 Dulcis est somnus operanti,sive parum sive multum comedat ;saturitas autem divitis non sinit eum dormire.